- 180 Cachiyuyo, et Ephedra andina, Pingopingo incolarum, frutices orgyalee. Vix ulla plantarum deserti colore laete viridi oculos laetificat, fere omnes cinereae aut viridi-luteae sunt, et permultae glutinosae resinosae graveolentes et spinosae offenduntur. Nonnullae folus minimis innumeris, fasciculatis omnino obtectae sunt ad instar musci cujusdam vel ad nistar Saxifragae bryoidis, Alpium europaearum incolae sic Ricarica Indorum Atacamensium (L+pia trijida Gay), Verbena bryoides et Fabiana bryoides m. Paucae illae species, quae in cacuminibus montium crescunt, sicut plantae Andium celsarum, caespites densos semiglobosos formant e. gr. Sida megalorrhiza Ph. etc. Cum vegetatio deserti parcissima sit, non admirandum est, multas plantarum species unico vel paucis locis peculiares esse, ita ut eas alus etsi propinquis locis non offenderim, imo unius alteriusque plantae unicurn specimen inveni, uti Xidam istam megalorrhizam, Malesherhiam deserticolam, Cassiam miseram. Pari modo omnes montes elevatiores multo plures species angustis limitibus circumscriptas alunt quam colles vel planities. Nullam plantam vidi, qua homo vesci possit, si bulbos Papita del campo dictos Cumingiae campanulatae excipis, nam fructus Ephedrae istius supra dictae et Lycn humilis, Jume ab incolis vocati, etsi edules, parvi momenti sunt. Sed fortasse Tetragoniae annuae partis litoralis uti spinacia coctae aequo modo ae Tetragonia expansa commedi possunt. Medullam quoque caulis Pitcaimiae cujusdam, Chagual dictae, incolae commedunt quam ob rem nullam locis accessibilibus florentem vidi. Etiani mulis, animalibus, qui alimentum rudissimum baud spernunt, pabulum parcissimum in deserto; gramina, ubi sunt, praeferunt, sed libenter fame coacti etiam Juncos, Cyperos, Scirpos commedunt, nee non Atriplices et Ephedram. la annis siccioribus ob deficientem vegetationem vita caprarum et asinorum, de quibus existentia incolarum litoralium pendet, periclitatur; tunc hominibus admotis ad Cactos et Pitcaimias ramulis folusque siccis ignem accendere necesse est, quo facto spinae harum plantarum comburuntur, ita ut caprae asinique eas depascere possint.
,
,
,
,
,