Página:Obras de Leandro Fernández de Moratín - RAH (Tomo I - Parte I).djvu/141

Esta página no ha sido corregida
87
Notas.


    (30) Autor de un diálogo, &c. Véase el núm. 4 del catálogo.

    (31) Se prohibió á los clérigos, &c. Ab ecclesia ubi redemptor noster Jesus, in cujus nomine omne genuflectitur, jugiter pro nobis immolatur, turpitudo quæque merito est abolenda. Quia vero quædam tam in Metropolitanis quàm in Cathedralibus et aliis ecclesiis nostra provincia consuetudo inolevit et videlicet in festis Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum Stephani, Joannis et Innocentium aliisque certis diebus festivis, etiam in solemnitatibus Missarum novarum (dum divina aguntur) ludi theatrales, larva, monstra, spectacula, necnon quam plurima inhonesta et diversa figmenta in ecclesiis introducuntur, turnultuationes quoque et turpia carmina et derissorii sermones dicuntur, adeo quod divinum officium impediunt et populum reddunt indevotum: nos hanc corruptelam sacro approbante Concilio, revocantes, hujusmodi larvas, ludos, monstra, spectacula, figmenta, tumultuationes fieri, carmina quoque turpia et sermones illicitos dici, tam in Metropolitanis quàm Cathedralibus cœterisque nostræ provincia ecclesiis dum divina celebrantur præsentium serie omnino prohibemus: statuentes nihilominus, ut clerici, qui præmissa ludibria, et inhonesta figmenta officiis divinis immiscuerint aut immisceri permiserint, si in præfatis Metropolitanis seu Cathedralibus ecclesiis Beneficiati extiterint, ex ipso per mensem portionibus suis mulctentur; si vero in Parochialibus fuerint Beneficiati triginta et si Beneficiati non fuerint quindecim, regalium panam incurrant fabricis ecclesiarum et tertio Synodali æqualiter applicandam. Per hoc tamen honestas repræsentationes, et devota que populum ad devotionem movent, tam in præfatis diebus quam in aliis, non intendimus prohibere.

    (32) Juan de la Encina. Véase desde el número 5 hasta el 17 del catálogo.