- R. Arch. Regest. 9. Jacobi 1. pars 1. fol. 77.
N
OS Jacobus, Dei gratia, Rex Aragonum, Maioricarum et Valentiæ, Comes Barchinonæ et Urgellii, et Dominus Montispesulani. Recognoscimus & confitemur debere vobis Bernardo de Molinis et Bernardo de Plano Burgensibus Montispesulani quinque millia solidos Malgurienses, quos vobis damus in auxilium expensarum nuntiationis quam pro Nobis facturi estis modo ad partes Alexandriæ cum expensis vestris propriis: Quos quinque mille solidos assignamus vobis habendos et percipiendos in juribus nostris monetæ miliarensis, quæ fit & cuditur seu cudetur apud Montempesulanum vel in alio loco dominationis Montipesulani; ita scilicet, quod solutis assignationibus per Nos factis super moneta predicta, habeatis & percipiatis vos, & quem vel quos volueritis loco vestri, jura nostra omnia ipsius monetæ in solutum dictorum denariorum, prius et antequam inde aliquid alicui alii detur vel solvatur, tamdiu scilicet donec de predictis quinque mille solidis sitis plenarie persoluti.
Mandantes firmiter Magistro dictæ Monetæ miliarensis, presenti scilicet et futuris, quod solutis assignationibus in dicta moneta jam per Nos factis, solvant de juribus nostris dictæ monetæ predicta quinque millia solidos, antequam inde alicui alii, solutis asignationibus predictis ibi jam factis, aliquid inde solvant: quibus vobis solutis presentem à vobis recuperent albaranum. Dat. Dertusæ quarto Nonas Januarii anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo.
- R. Arch. Regest. 12. Jacobi 1. pars 1. fol. 6.
M
Anifesta cosa sia à tots: com Nos Aben-Juceff Miramomelli, Senyor de Marrochs è de Fez, è Suyalmoza, è de ses pertinencies, Senyor dels Benimarins. Fem pau è amor perdurable per tots temps ab vos, noble en Jacme, per la gracia de Deu, Rey d' Aragó, è de Mallorques,