Phædrum igitur habemus, Augusti Libertum, sive. Octaviani, sive Tiberii, qui & nomine ipso hilaritatem præ se fert, & profitetur libelli sui dote álteram é duabus esse, ut risum móveat, & fictis fábulis jocétur. Idem quám propriè de commúnibus, & quotidianis rebus, quas álii tractarunt scriptores nulli lóquitur! quám sincerè, & ab omni peregrinitâte, atque insolentiâ remótè! quâm pressè, nec molestè tamen! quám solûte, nec licénter! quàm emendátè, literatéque, ac benè, ut verbo dicam, latine! In quo génere quid posset, & agnovit ipse, & æquáles, qui œtâte vivébant eádem, cùm ejus verba in suas chartas transferrem, satis declarárunt. Mémini équidem Jacobum Sírmôndum narrâre mihi sólitum, cùm Petrus Píthæus hos Phædri Æsopiârum fabulárum quinque libellos Lutétiæ edidisset primùm, & ad se Romam pro véteri amicitia mûneri mississet; percúsos illicò Romanos novitâte volúminis, atque.... suspicari cœpisse num quîduam partus iste recens ac suppositítius esset, qui tanto intervâllo apparêret, tamque delituisset diù. Verúntamen libro perlécto toto, neminem dubitasse, quin ætatem redoléret Augústi, ac summam illam facilitátem stili, & scriptúræ & beâtam cópiam repre-
Página:Fábulas de Fedro.djvu/5
Esta página ha sido corregida
PRÓLOGO.