Diferencia entre revisiones de «Satiricón (Selección), capítulos 62-75»

Contenido eliminado Contenido añadido
Página creada con « :* Selección: Satiricón, capítulos 62-75, traducción de Mario Colago Sánchez. [LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedi…»
 
Sin resumen de edición
Línea 1:
 
:* Selección:{{encabezado2|Petronio, [[Satiricón (Selección)|Satiricón, capítulos 62-75]], traducción<br> Traducción de <br>Mario Colago Sánchez.|Petronio}}
 
 
[LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit.